[Second Treatise of Government by John Locke]@TWC D-Link bookSecond Treatise of Government CHAPTER 13/24
Quapropter si rex non in singulares tantum personas aliquot privatum odium exerceat, sed corpus etiam reipublicae, cujus ipse caput est, i.e.totum populum, vel insignem aliquam ejus partem immani & intoleranda saevitia seu tyrannide divexet; populo, quidem hoc casu resistendi ac tuendi se ab injuria potestas competit, sed tuendi se tantum, non enim in principem invadendi: & restituendae injuriae illatae, non recedendi a debita reverentia propter acceptam injuriam. Praesentem denique impetum propulsandi non vim praeteritam ulciscenti jus habet.
Horum enim alterum a natura est, ut vitam scilicet corpusque tueamur.
Alterum vero contra naturam, ut inferior de superiori supplicium sumat.
Quod itaque populus malum, antequam factum sit, impedire potest, ne fiat, id postquam factum est, in regem authorem sceleris vindicare non potest: populus igitur hoc amplius quam privatus quispiam habet: quod huic, vel ipsis adversariis judicibus, excepto Buchanano, nullum nisi in patientia remedium superest.
Cum ille si intolerabilis tyrannus est (modicum enim ferre omnino debet) resistere cum reverentia possit, Barclay contra Monarchom.1.iii.c.
<<Back Index Next>> D-Link book Top TWC mobile books
|