[Life of Cicero by Anthony Trollope]@TWC D-Link bookLife of Cicero CHAPTER XII 80/137
What he did not see was, that the temptations of luxury, though compatible with virtue, are antagonistic to it.
The camel may be made to go through the eye of the needle--but it is difficult. APPENDIX D. (_See_ ch.VII., note [144]) PRO LEGE MANILIA--CA.
X., XVI. "Utinam, Quirites, virorum fortium, atque innocentium copiam tantam haberetis, ut haec vobis deliberatio difficilis esset, quemnam potissimum tantis rebus ac tanto bello praeficiendum putaretis! Nunc vero cum sit unus Cn.
Pompeius, qui non modo eorum hominum, qui nunc sunt, gloriam, sed etiam antiquitatis memoriam virtute superarit; quae res est, quae cujusquam animum in hac causa dubium facere posset? Ego enim sic existimo, in summo imperatore quatuor has res inesse oportere, scientiam rei militaris, virtutem, auctoritatem, felicitatem.
Quis igitur hoc homine scientior umquam aut fuit, aut esse debuit? qui e ludo, atque pueritiae disciplina, bello maximo atque acerrimis hostibus, ad patris exercitum atque in militiae disciplinam profectus est? qui extrema pueritia miles fuit summi imperatoris? ineunte adolescentia maximi ipse exercitus imperator? qui saepius cum hoste conflixit, quam quisquam cum inimico concertavit? plura bella gessit, quam caeteri legerunt? plures provincias confecit, quam alii concupiverunt? cujus adolescentia ad scientiam rei militaris non alienis praeceptis, sed suis imperiis; non offensionibus belli, sed victoriis; non stipendiis, sed triumphis est erudita? Quod denique genus belli esse potest, in quo illum non exercuerit fortuna reipublicae? Civile; Africanum; Transalpinum; Hispaniense; mistum ex civitatibus atque ex bellicosissimis nationibus servile; navale bellum, varia et diversa genera, et bellorum et hostium, non solum gesta ab hoc uno, sed etiam confecta, nullam rem esse declarant, in usu militari positam, quae hojus viri scientiam fugere posset. * * * * * "Quare cum et bellum ita necessarium sit, ut negligi non possit; ita magnum, ut accuratissime sit administrandum; et cum ei imperatorem praeficere possitis, in quo sit eximia belli scientia, singularis virtus, clarissima auctoritas, egregia fortuna; dubitabitis, Quirites, quin hoc tantum boni, quod vobis a diis immortalibus oblatum et datum est, in rempublicam conservandam atque amplificandam conferatis ?" * * * * * "I could wish, Quirites, that there was open to you so large a choice of men capable at the same time, and honest, that you might find a difficulty in deciding who might best be selected for command in a war so momentous as this.
<<Back Index Next>> D-Link book Top TWC mobile books
|