[Narrative of a Survey of the Intertropical and Western Coasts of Australia] [Volume 2 of 2] by Phillip Parker King]@TWC D-Link book
Narrative of a Survey of the Intertropical and Western Coasts of Australia] [Volume 2 of 2]

CHAPTER 5
464/583

Flores undique dense imbricati, tribracteati, sessiles.

Bractea exterior lanceolata breve acuminata planiuscula erecta, extus villosa intus glabra, post lapsum fructus persistens: duae laterales angusto-naviculares, acutissimae, carina lateribusque villosis, longitudine fere exterioris, simul cum perianthio fructifero, separatim tamen, dilabentibus.

Perianthium sexpartitum regulare subaequale glumaceum: foliola lanceolata acutissima disco nervoso nervis immersis simplicissimis, antica et postica plana, lateralia complicata lateribus inaequalibus, omnia basi subangustata, extus longitudinaliter sed extra medium praecipue villosa, intus glaberrima, aestivatione imbricata.
Stamina sex subaequalia, aestivatione stricta filamentis sensim elongantibus: Filamenta fere hypogyna ipsis basibus foliolorum perianthii quibus opposita leviter adhaerentia, filiformia glabra teretia: Antherae stantes, ante dehiscentiam lineares obtusae filamento paulo latiores, defloratae subulatae vix crassitie filamenti, loculis parallelo-contiguis connectivo dorsali angusto adnatis, axi ventrali longitudinaliter dehiscentibus, lobulis baseos brevibus acutis subadnatis: Pollen simplex breve ovale laeve.

Pistillum: Ovarium sessile disco nullo squamulisve cinctum, lanceolatum trigono-anceps villosum, triloculare, loculis monospermis.

Ovula erecta fundo anguli interioris loculi paulo supra basin suam inserta, obovata lenticulari-compressa, aptera: Testa in ipsa basi acutiuscula foramine minuto perforata: Membrana interna respectu testae inversa, hujusce nempe apici lata basi inserta, ovata apice angustato aperto foramen testae obturante: Nucleus cavitate membranae conformis, ejusdem basi insertus, caeterum liber, pulposus solidus, apice acutiusculo laevi aperturam membranae internae attingente.


<<Back  Index  Next>>

D-Link book Top

TWC mobile books