[The Life and Opinions of Tristram Shandy by Laurence Sterne]@TWC D-Link bookThe Life and Opinions of Tristram Shandy CHAPTER 2 2/3
Maledicant illum omnes angeli et archangeli, principatus et potestates, omnisque militia coelestis. os Maledicat illum patriarcharum et prophetarum laudabilis numerus.
Maledicat os illum sanctus Johannes Praecursor et Baptista Christi, et sanctus Petrus, et sanctus Paulus, atque sanctus Andreas, omnesque Christi apostoli, simul et caeteri discipuli, quatuor quoque evangelistae, qui sua praedicatione mundum universum converte- os runt.
Maledicat illum cuneus martyrum et confessorum mirificus, qui Deo bonis operibus placitus inventus est. os Maledicant illum sacrarum virginum chori, quae mundi vana causa honoris Christi respuenda contempserunt.
Male- os dicant illum omnes sancti qui ab initio mundi usque in finem seculi Deo dilecti inveniuntur. os Maledicant illum coeli et terra, et omnia sancta in eis manentia. i n n Maledictus sit ubicunque, fuerit, sive in domo, sive in agro, sive in via, sive in semita, sive in silva, sive in aqua, sive in ecclesia. i n Maledictus sit vivendo, moriendo,--- manducando, bibendo, esuriendo, sitiendo, jejunando, dormitando, dormiendo, vigilando, ambulando, stando, sedendo, jacendo, operando, quiescendo, mingendo, cacando, flebotomando. i n Maledictus sit in totis viribus corporis. i n Maledictus sit intus et exterius. i n i Maledictus sit in capillis; maledictus n i n sit in cerebro.
Maledictus sit in vertice, in temporibus, in fronte, in auriculis, in superciliis, in oculis, in genis, in maxillis, in naribus, in dentibus, mordacibus, in labris sive molibus, in labiis, in guttere, in humeris, in harnis, in brachiis, in manubus, in digitis, in pectore, in corde, et in omnibus interioribus stomacho tenus, in renibus, in inguinibus, in femore, in genitalibus, in coxis, in genubus, in cruribus, in pedibus, et in unguibus. Maledictus sit in totis compagibus membrorum, a vertice capitis, usque ad plantam pedis--non sit in eo sanitas. Maledicat illum Christus Filius Dei vivi toto suae majestatis imperio-- -- et insurgat adversus illum coelum cum omnibus virtutibus quae in eo moventur ad damnandum eum, nisi penituerit et ad satisfactionem venerit. Amen.
<<Back Index Next>> D-Link book Top TWC mobile books
|